- AMOSIS
- AMOSISAegyptiorum Rex, regnavit ann. 25. mens r. fuic in serie Regum Thebanorum XXXVIII. Amuthantaei successor. Bellô cum Pinache et Susenne Pastorum seu Tanitarum Regibus continuatô, Heliopolim (inferioris olim Aegypti metropolim, a Pastoribus verô diu oppreslam, illis tandem inde Expulsis) recuperavit, urbem eiusque politiam ordinavit, immolandorum hominum pravam consuetudinem ab iis introductam abolevit, atgue locô trium hominum δεδοκιμασμενων probatorum (sicut quaesiti illi vituli puri et sigillati) quiquottidie sub Pastoribus Iunoni mactabantur, similes cereos suffici iussit, privilegia porro civium instauravit: unde Manetho Sacerdos Heilopolitanus, ab Amose, qui Thebanorum primus Heliopoli praefuit, suam Thebanorum Regum seriem orsus est. Sic itaque, cum ante Pastorum incursionem, in capitalibus cuiusque regni urbibus, Memphi Heliopoli atque Thebis, praefecturae Iuridicae essent constitutae, iam istis omnibus sub unum caput redactis, unum (nempe Thebis) tribunal esle coepit, servatâ nihilominus veteris privilegii ratione, unde tam ex Memphi, atque Heliopoli, quam ex Thebis, ad magnum Thebanorum consistorium Iudices in posterum electi, Diodor Sic. l. 1. Illum in regno excepit Chebron. Vide Ioh, Marshamum, Canone Chron, Sec. XI. ubi Iosepho hunc Regem Tetmosim fallaciter vocari notat, notat, variaque hanc in rem erudite addir.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.